monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 94
{LIII} est et tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente persuasione illa, quicquid in Creta nascatur, infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vaccinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa Potnias vero et asini.